Psalms 127

CASS. Decimus gradus, ut qui caste timet, pro eo omnia ferat, quod nunc expedit Ecclesiae inter malos. AUG. Mali, etsi audiunt verbum Dei, etc., usque ad quod tot malos ferant. CASS. Ostendens primo quae tulerit, consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, Quasi: O filii, nolite mirari ad ista, etc., usque ad quia crescit Ecclesia in adversis. AUG. Scilicet praevalere, ut me traherent in consensum peccati. CASS. Quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur. Alias, AUG. Qui etsi mali cum bonis in saeculo, si etiam in Ecclesia sint: ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam, etsi eos porto, tamen longe est a me eorum iniquitas, ne quis ergo timeat mistos sibi malos, qui longe sunt. CASS. Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium. ID. Quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam. CASS. Feno tectorum mali comparantur, etc., usque ad sed in neutro fructus est malis. GREG. Ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, etc., usque ad quasi viriditatis speciem amittit, etc. . AUG. Nondum finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis. CASS. Mos inter Hebraeos erat ut viator operantibus benediceret: unde hic dicitur e contrario, quia inaniter operantibus benedictio nulla datur. Quos non colligent angeli, quibus non praedicaverunt apostoli. Et hoc est quod ait: AUG. etc. Maxime Judaeis, mos erat quibuscunque operantibus dicere: etc. CASS. Bonis benedicunt, non in suo, sed a quo omnia, non ab eis.
Copyright information for VulgGlossa